Page:Illustrations of the history of medieval thought and learning.djvu/295

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
OF JOHN SCOTUS.
277

laboribus insidiari, quia, ut quidam ait, Improbe facit qui in alieno libra ingeniosus est. Quapropter pene fuit ut iussis tam imperiosis essem contrarius, nisi iamdudum constitisset animo, quod vobis in omnibus deferrem, ut parenti gratissimo, in his etiam quae onerarent frontem, quae essent pudoris mei periculo.

Ioannes igitur cognomento Scottus opinantes quod eius gentis fuerit indigena, erroris ipse arguit, qui se Heruligenam in titulo Hierarchiae inscribit. Fuit autem gens Herulorum quondam potentissima in Pannonia, quam a Longobardis pene deletam eorundem prodit historia. Hic,[1] relicta patria, Franciam ad Carolum Calvum venit, a quo magna dignatione susceptus, familiarium partium habebatur; transigebatque cum eo (ut alias dixi[2]) tam seria quam ioca, individuusque comes tam mensae quam[3] cubiculi erat: nec[4] unquam inter eos fuit dissidium, quia miraculo scientiae eius rex captus, adversus magistrum quamvis ira praeproperum, nec dicto insurgere vellet. Regis ergo rogatu Hierarchiam Dionysii de Graeco in Latinum de verbo verbum[5] transtulit: quo fit ut vix intelligatur Latina[6], quae volubilitate magis Graeca quam positione construitur nostra,[7] composuit et[8] librum quem περί φίσεων μερισμού,[9] id est, de naturae divisione, titulavit propter quarundam perplexarum quaestionum solutionem[10] bene utilem si tamen ignoscatur ei in quibusdam,[11] quibus[12] a Latinorum tramite deviavit, dum in Graecos nimium[13]

  1. At this point the other narratives begin. The following is the text of the Gesta pontificum with which I collate that of the Gesta regum: Huius tempore venit Angliam [G R Hoc tempore creditur fuisse] Iohannes Scottus, vir perspicacis ingenii et multae facundiae, qui dudum relicta patria [G R dudum increpantibus undique bellorum fragoribus in] Frantiam ad Karolum Calvum transierat. A quo magna, &c. The Gesta regum proceeds at once to the sentence beginning in the text of the Epistle with the words Regis ergo [G R cuius: G P Caroli ergo] rogatu.
  2. G P omit ut alias dixi.
  3. G P et mensae et.
  4. The rest of this sentence is wanting in the Gesta pontificum, which contain instead the famous stories about the Scot and the sot, and the little fishes and the fat clerks.
  5. G R and G P Dionysii Areopagitae in Latinum de Graeco, verbum e verbo.
  6. G P add littera.
  7. G R omit quo fit to nostra.
  8. G R and G P etiam.
  9. G P Perifision merimnoi.
  10. G R propter perplexitatem necessariarum quaestionum solvendam; G P propter perplexitatem quarundam quaestionum solvendam.
  11. G R aliquibus.
  12. G R prefix in.
  13. G R and G P acriter.