Page:Illustrations of the history of medieval thought and learning.djvu/296

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
278
WILLIAM OF MALMESBURY'S ACCOUNT

oculos intendit.[1] Fuit multae lectionis et curiosae, acris sed inelegantis, ut dixi, ad interpretandum scientiae; quod eum (ut verbis Anastasii Romanae ecclesiae bibliothecarii loquar) non egisse aliam ob causam existimo, nisi quia, cum esset humilis spiritu, non praesumsit verbi proprietatena deserere, ne aliquo modo a sensus veritate decideret. Doctus ad invidiam, ut Graecorum pedissequus, qui multa quae non recipiant aures Latinae, libris suis asperserit: quae non ignorans quam invidiosa lectoribus essent, vel sub persona collocutoris sui, vel sub pallio Graecorum occulebat. Quapropter[2] et haereticus putatus est, et scripsit[3] contra eum quidam Florus. Sunt enim[4] in libro περὶ φύσεων[5] perplurima quae multorum aestimatione,[6] a fide catholica[7] exorbitare[8] videantur. Huius opinionis[9] cognoscitur fuisse[10] Nicolaus papa, qui ait in epistola ad Carolum, Relatum est apostolatui nostro quod opus beati Dionysii Areopagitae, quod de divinis nominibus vel coelestibus ordinibus, Graeco descripsit eloquio, quidam[11] vester Iohannes genere Scottus nuper in Latinum transtulerit; quod iuxta morem nobis mitti, et nostro debuit iudicio[12] approbari, praesertim cum idem Ioannes, licet multae scientiae esse praedicetur, olim non sane sapere in quibusdam frequenti rumore diceretur.[13] Itaque[14] quod hactenus omissum est, vestra industria suppleat, et nobis praefatum opus sine ulla cunctatione mittat. Propter hanc ergo infamiam, ut[15] credo, taeduit eum Franciae, venitque Angliam[16] ad regem Aelfredum, cuius munificentia illectus, et

  1. After intendit the Gesta regum go on directly with Succedentibus annis munificentia Elfredi allectus, venit Angliam, et apud monasterium nostrum a pueris quos docebat graphiis, ut fertur, perforatus, etiam martyr aestimatus est: quod sub ambiguo ad iniuriam sanctae animae non dixerim, cum celebrem eius memoriam sepulchrum in sinistro latere altaris et epitophii prodant versus, scabri quidem et moderni temporis lima carentes, sed ab antiquo non adeo deformes. The verses follow. The Gesta pontificum omit the passage Fuit multae to occulebat, but from that point agree closely with the text of the Epistola.
  2. G P quare.
  3. For et scripsit, G P scripsitque.
  4. After enim G P insert revera.
  5. G P perifision.
  6. For multorum aestimatione, G P nisi diligenter discutiantur.
  7. G P catholicorum.
  8. G P abhorrentia.
  9. G P insert particeps.
  10. G P fuisse cognoscitur.
  11. So G P as quoted by Gale: Hamilton's edition by error has quidem.
  12. G P iuditio debuit.
  13. G P dicatur.
  14. G P omit this sentence.
  15. G P omit ut.
  16. G P omit Angliam.