Centena millena assistunt in aula ad quani rex ovem centesimam.
Verbigena drachmamque decimam vestra duxit super algamatha.
Vos per ethera nos per rura devia.
Pars electa armonie vota demus hyperlyrica cithara.
Ut post bella Michaelis inclyta.
Nostra deo sint accepta auream circa aram thymiamata.
Quo in celesti iam gloria.
Condecantemus alleluia.
Ad[1] celebres, rez celice. In primo notandum quod hoc nomen canticum plures habet acceptiones. Dicitur enim canticum applausus qui fit ad laudem alicuius divitis, dicitur etiam canticum leticia de terrenis habita. Dicitur etiam canticum cantus quem fecerunt filii Israel quando rediere de servitute, id est, cantica canticorum. Dicitur etiam canticum omne tale gaudium quod fit de supercelestibus; et secundum hoc hic accipitur hoc nomen canticum. Sed querendum est, quis sit autor huius opusculi quod pre manibus habemus, que materia, que utilitas, que intencio, cui parti philosophie pertineat; ita dico si alicui pertineat. Autor huius operis fuit papa Girebertus, qui, cum mirabilis esset in omnibus actibus suis, precipue verborum et sententiarum erat perturbator. Materia est spiritus increatus et spiritus creatus. Spiritus increatus est ipse deus. Spiritus creati sunt, ut angeli et archangeli. Intentio est excitare animos auditorum ad laudes supercelestium. Utilitas est celestes laudes exercere. Sed videtur quod nulli parti filosophie pertineat, sed potius teologie. Theos idem est quod deus; logos, sermo. Theologia in duas dividitur species: in ypoteticam et apoteticam. Ypotetica est sermo trinitatis ad unitatem; et econtra apotetica est sermo de supercelestibus, ut de angelis et archangelis. Autor iste primo utitur apologo, quasi proemio tocius operis sequentis, captando benivolentiam ipsius creatoris, antequam incipiat opusculum suum; dicens, O rex. Sed quia hoc nomen convenit regibus nostris, adjunxit celice: et est composita diccio ab hoc nomine celum et hoc nomine cunctos, quasi cunctos celi. Cuncta caterva nostra, tain homines quam angeli. Clangat, id est
- ↑ The initial is not filled in.