quodam clamore clamet; vel pangat, id est cantet. Cum nostra simphonia, id est cum clara simphonia; vel canora simphonia, id est sonora simphonia. Simphonia dicitur a sin, quod est con, et phonos, quod est sonus. Sic triumphus dicitur quasi trium phonos, quasi vox trium sonorum; et potest dici illa concordantia que est mentis et oris, vel illa que est inter ipsos sonos plurium personarum. Ad celebres laudes, id est ad festivas laudes; atque nostra contio, idem est quod nostra caterva. Solvat, id est quasi debitum reddat. Odas, id est laudes; unde dicitur in alio loco palinodas, id est duplices laudes, a palin, quod est duplex, et odas, quod est laudes. Deinde redit ad propositum. Sed notandum quod hec festivitas non fit de pugna que fuit inter Michaelem et draconem, sed de miraculo quod contigit in Gargano monte. Cum iam festa Michaelis valde inclita. Cleos idem est quod gloria; inde inclita, id est valde gloriosa, quia in ponitur ibi augmentative et non privative. Renovantur, id est annuatim quadam renovatione celebrantur. Per quem, id est Michaelem, perornantur, id est bene ornantur, letabunda; id est illa festa sunt quadam leticia habundanter celebranda. Tota machina, id est cum omni illo quod coutinetur sub firmamento. Mundi: Mundus dicitur microcosmos, a micros[1] quod est longus, et cosmus quod est mundus; id est celestis mundus qui semper durat: vel microcosmus dicitur a micros, quod est brevis, et cosmus, mundus, id est minor mundus, id est ipse homo. Quia sicut mundus constat ex quatuor elementis, sic homo ex quatuor humoribus qui concordant quatuor elementis. Sanguis enim concordat aeri, quia calidus est et humidus sicut aer. Colera concordat igni, quia calida est et sieca sicut ignis. Flegma concordat aque, quia frigidus et humidus sicut aqua. Melancolia concordat terre, quia frigida et sicca sicut terra. Vel mundus dicitur a mundiori parte mundane machine, id est a firmamento. Agmina, id est consortia. Neupmatum: hoc nomen neupma duplicem habet acceptionem et potest cognosci in scripcione. Quando sic scribitur, pneuma,[2] per p et n, tunc portendit iubilum, qui fit post antiphonam; qui iubilus non potest exprimi corde et ore, sed sono tantum: et fit ad designandum celeste gaudium, quod non potest corde nec ore, pre