eius magnitudine, sed sono et intellectu tantum, demonstrari. Quando vero scribitur sic, mneuma, per m et n, vel sic per n tantum, neuma, tunc significat spiritum, secundum quod hic accipitur. Mneumatum, id est spirituum. Per te, id est deum. Facta: improprie utitur hic nomine facta, quia aliud est fieri et aliud est creari. Fieri enim est facere aliquid ex traduce,[1] id est ex preiacenti materia; creari est aliquid facere sine preiacenti materia, quia deus creavit angelos sine preiacenti materia et cotidie potest creare sic cotidie novas animas. Distincta, id est divisa. Novies, id est per novem, id quia novem sunt ordines angelorum. Nam vum vis, id est quando vis. Facis hec flammea, id est accipere igneam formam quando nunciant hominibus: vel aliter, flammea, propter ardorem caritatis quem predicant hominibus. Inter primeva sunt hec: hic ostendit quod quodammodo antiquiores sunt angeli quam homines; ut dicitur, In principio creavit deus celum et terram. Per celum intellege celestia, per terram, terrestria; et sic quemdam primatum habent angeli ante homines. Cum nos simus creata, id est procreata: et notandum quod aliud est creari et aliud procreari et aliud fieri: creari, ut superius dictum est, facere aliquid sine traduce; ut cum materiali fit et forma, et cum forma fit et materia: procreari, id est procul creari, ut ex nuce lignum: et fieri pertinet ad ipsum hominem et proprie.[2] Unde dicitur homo facitor. Ultima creata, id est procreata. Sed ymago tue: aliud est imago et aliud similitudo. Ymago, quia nos imitamur deum in iusticia et sapientia et prudentia, quia ipse iustus est et iusticia; sic et nos iusti per iusticiam, etc.: similitudo est in lineamentis corporis. Cathegorizent, id est predicent. Theologa: quid sint theologa, superius dictum est. Simbola: symbolum est communis proporcio vel comproporcio, ut in convivio; et dicitur a sin, quod est con, et bolos, quid est proporcio. Et dicitur simbolum dominica oratio, scilicet Credo et Quicunque vult, ubi est colleccio plurium articulorum Christiane fidei; vel simbolum dicitur ministeria[3] angelorum, quia sepe ea quo ministrant et alia significant. Ter tripartita, id