OVID nocte gravem somno necopina perdere morte me parat: haec illi placet experientia veri; nec contentus eo, missi de gente Molossa obsidis unius iugulum mucrone resolvit atque ita semineces partim ferventibus artus mollit aquis, partim subiecto torruit igni quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma 2 in dominum dignosque everti tecta penates; territus ipse fugit nactusque silentia ruris exuluat frustraque loqui conatur: ab ipso colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis utitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. in villos abeunt vestes, in crura lacerti: fit lupus et veteris servat vestigia formae; canities eadem est, eadem violentia vultus, idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. occidit una domus, sed non domus una perire 240 digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys. in facinus iurasse putes! dent ocius omnes, quas meruere patı, (sic stat sententia) poenas 2 23. Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frement: adiciunt, alii partes adsensibus inplent. est tamen humani generis iactura dolori omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae forma futura rogant, quis sit laturus in aras tura, ferisne paret populandas tradere terras. talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae) 250 18 24.5