Page:Of-englishe-dogges.djvu/12

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Epiſtola

animi mei cellulā in sui ditionem atque imperii amplitudinem raperet. Nune vero in contemplatione meritorum tuorum versari non desino, quorum magnitudinem nescio an tam tenui et leuidensi orationis filo possim circumscribere: Hoc, Ædepol, me non mediocriter mouet, non leuiter torquet, non languide pungit. Est præterea alia causea quæ mihi scrupulum injicit, et quodammodo exulcerat, ingrati nempe animi suspicio a qua, tanquam ab aliqua Lernæa Hydra, pedibus (vt aiunt) Achilleis semper fugi, et tamē valde pertimesco ne officij mora et procrastinatio (vt ita dicam) obscænam securitatis labem nomini meo inurat, coque magis expauesco quod peruulgatum illud atque decantatum poetæ carmen memoriæ occurrebat.

Dedecus est semper sumere nilque dare.

Sed (Ornatissime vir) quemadmodū metus illius mali me magnopere affligebat atque fodicabat, ita spes alterius boni, nempe humanitatis tuæ, qua cæteris multis interuallis præluxeris, origit suffulcitque: Ea etiam spes alma et opima iubet et hortatur aliquod quale quale sit, officij specimen cum allacritate animi prodere. Hisce itaque persuasionibus victus me morigerum præbui, absolutamque de canibus Britannicis interpretationē Anglicam, tibi potissimum vtpote patrono singulari, et vnico Mæcenati dedicandū proposui: non quod tam ieiuno et exili munere immensum meritorum tuorum mare metiri machiner, non quod religiosas aures sacratasque, prophanæ paginæ explicatione obtundere cupiam, nec quod nugatoriis friuolisque narrationibus te delectari arbiter, cum in diuinioribus excercitationibus totus sis: sed potius (cedat fides dicto) quod insignis ille egregiusque liber alium artium, et præcipuè medicæ facultatis princeps (qui hoc opusculum contexuit) ita viguit dum vixerat adeoque inclaruit, vt haud scio (vt ingenué fatear quod sentio) an post funer a parem sibi superstitem reliquerit. Deinde quod hunc libellum summo studio et industria elaboratum in transmarinas regiones miserat, ad hominem omni literarum genere, et præsertim occumtarū rerum