Page:Philosophical Transactions - Volume 003.djvu/123

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

(746)

plane non capere. Dicam (imo res ipsa dicit, quippe hoc inde directe sequitur) nempe ut ostenderem Tibi, sua non esse Nova omnia, & hucusque nondum tradita. Rem ipsam quoad cæteros agnoscit (quibus & Hariotum accenset;) Mea tantum scripta dicit se non legisse; quod excusatum petit. (Esto. & habeo excusatum: At interim non eo magis inter hucusque nondum tradita, censenda erunt, quod ipse non legerit.) Et quidem, Oughtredm quod spectac, enumerat aliquam multa, quæ fjm fatetur ex ipso quasi verbatim variis in locis transcripta; atque excusatum it, quod Authorem non nominaverit: (Unde me conjecturam non temere fecisse, satis constat.) Sed negat ea partem magnam ((respectu totius) dicenda esse. (Patior itaque, ut pro parte magna, modo id dictum malit, partem potissimam rescribat.) Verum Ego, non numero verborum, sed return pondere, partem magnam æstimo; nec ea tantum ex Oughtredo desumpta videri existimo, quæ totidem verbis apud cum extant, sed totam eam doctrinam, utut aliis verbis expositam, quæ ab ipso jam ante multos annos tradita fuerit, quamque ex eo hausisse videri possit hic Author; licet hic pluribus forte paginis, quàm ille lineis, rem eandem explicaverit. Id itaque dictum velim, Magnam partem earum RERUM, quæ hic traduntur, apud Oughtredum (ne & mea scripta interponam) vel totidem verbis extare, vel verbis tantundem significantibus, vel inde posse levi negotio deduci; ut non pro Rebus hucusq; nondum traditis censeri debeant. Sed & hinc desumptam (remipsam quod spectat, licet variata nonnunquam verborum formula) videri, propter easdem non raro peculiares loquendi formulas retentas, ipsaque eadem non raro symbola. Quæ quidem aperta sunt vestigia, unde hæc desumpta sint, ut jam non possit ipse non fateri, ut ut nomen prius reticuerit. Atque eadem, servata proportione, de cæteris quos dixeram, inteilige. Non enim Ego utrobivis intenderam crimen Plagii (quod ipse amoliri vellet) sed ut tibi dicerem quod res est, Principia sua, quatenus sana sunt, tum & aliis fuisse pridem cognita, tum & ab aliis dudum tradita, rem ipsam quod spectat, ut ut sub aliis verborum formulis; neque jam primitus detecta, atque hucusque nondum tradita. Sed & Tibi digitum intendi, apud quos Authores hæc eadem negotia reperias ipse, & quidem, prout Ego sentio, non minus feliciter exposita. Qui sententiæ concinit, quem ad me de illo characterem scripto misit Vir quidam Mathematicus, Tibi non ignotus (Du Laurensio, credo, non inferior) priusquam Ego librum videram, nec interrogatus quidem: Algebram (inquit) Du Laurensii, ad D. Oldenburg transmissam, vidi: qui autem Tua, Cartesqiue & hujus interpretum scripta viderunt, Authorem, credo hunc non sunt admiraturi: Quasi quidem Ego non tam Censere dicendus sim, quàm Consentire.

Sed conqueritur porto, quod dixerim, inibi reperiri, aliqua parum sana, & minime accurata multo plura. Quorum alterum jam fatetur ipse (ut no Tibi fuerim hac ex parte iniquus Judex,) alterum non-dum. Neque tam conqueritur quod hæc censuerim, quàm quod hujus censuræ causas in pubiicum non protulerim; quippe hoc fecissem, tum de publico, tum de se-

ipso,