( 650 )
An Extract
Nobilissime Dn. Heveli, Amice Sc Collega plurimum honorande,
Perlegi hisce diebus dia desideratam Versionem Latinam Illustr. Domini Boylii tum de Coloribus, tum de Fluiditate & Firmitate. Plurima observavi subtilis ingenii & peritarum in Chymia mamuum Oracula. Utinam Vir Illustris de Natura Salium Experimenta sua ampliora edere dignaretur, quomodo Alcalia sen Lixivialia, utpote fixa, ab aliis Acidis Austerisque, non minus fere fixis, discrepent, & utraque a Volatilibus aliisq; speciebus Salium nondum satis explicatis, atque crasi nomineque distinctis. Nam inter Volatilia diferre videmus Sal Urinosum a Sale, quod inest Spiritui Vini aliisque inflammabilibus; quia commixt a coagulantur, & novam indolem acquirunt: Taceo Mixturas liquoris ex Nitro fixo cum ejusdem Spiritu acido, de quibus bene egerunt Dn. Boyle aliique.
Magnam spem habeo inveniendi liquorem, qui vesicæ injectus blande comminuat Calculos, aliasque mixturas, qua in Ventriculo noxias atque varias visciditates (quas Tartaro plurimi adscribunt immerito) præcaveant vel attinuent. Utinam Dn. Glisson, Dn. Wharton, aliique, ex Anatomicis Chymicisque experimentis: explicare vellent, Lymphæ, Sanguinis ejusqueseri degenerationes, & conglutinationis atque corruptionis modos & causas.Aliquid bac in re non ita dudum tentatum præstitumq, suit (præcunte Clarissimo Dn. Dele Boe Sylvio) a Doctissimo Matthia Paisenio, Hamburgensi, in Disput Medici Inaugurali de Humorum vitiis eorumque Restitutione, habiti & impressa Lugduni Batav.Nuper Serumex sanguine Brutorum examinavi, & calore levinsculo coagulari vidi adinstar fere Albuminis ovi; potissimum addito Acido indurabatur: sed ab admixto spirtu vini serum tenebatur diu liquidum, magis tamen ab Alcalibus. Propediem accuratiora tentabo. Faciebam id, fateor, dum a Podagra vexabar, que me a curis Politicis ad hæc & varia Medicinalia adegit. Notavi sane, Podagram & Arthritidem oriri, ubi Urinasa putrilago non separatur per Renes aut sudores a mass a sanguinea, sed cum ea distribuitur, & circa juncturas in frigidioribus ligamentis hæret, ubi propter salis acredinem dolores acriores (difflabiles tamen) vel propter glutinositatem Tophos aut rigores junctorarum efficit. Utinam hujus mali causas sublimia Anglorum Ingenia penitius investigare & Orbi communicare vellent, ne Incurabile amplius inter Medicos censeatur. Idipsum me valde fecit anxium, præsertim cum diligenter notarem, nil prodesse Purgantia, nil Sanguinis Missiones, parum Sudores & Cauteria, obesse Emplastra oleosa & refrigerania omnia; quinimio, Spiritum Vini & Salis Armoniaci non satis elicere aut discutere totam Materiam. Thermas valde salubres esse, norunt cuncti, &
ipse