Page:Philosophical Transactions - Volume 003.djvu/26

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

(651)

ipse expertus sum, præsertim que Urinam provocant. Sed quia non ubique suppertune Thermæ, prabuit mihi Curiositas Liquorem, qui odore, sapore, virtute satis exacte æmulatur Thermas, ista ratione membra agra, reliquum vero Corpus simplici calida balneando, levamen magnum sentio. Porro expertus su, ausu proprio, insignem medelam per pilulas, qua Urinam promovent, sanguinem depurant, fluidiorgemque reddunt, Caleuli materiam atque Scorbuticas in Mesentterio visciditates referant, absgue alviturbatione. Verum per Vesicatoria (diffuadentibus licet Medicis) dolenti parti adhibita, optimam, promptam atque tutam hactenus per aliquot annos mihi & Amicis inveni medelam; quamvis eam aliis, ad fistulosa ulcera pronis, non suaferim. Ex Magneticis Transplantationibus nullum luculentum scio levamen. Utinam alii suas quoque medelas candide proferrent, non enim omnia profunt omnibus.

Insignem atque felicem in Anatome industriam Dn. Highmori & aliorum veneror, quoties hooris subcifivis salia legere, aut nonnulla amplius per sectiones Avium, Piscium, & Quadrupedum scrutari possum. Usum quippe partium diversa Animalia magis elucidant, atque Veterum errores oftendunt.

Lienem Dn. Highmorus & alii merito absolvunt ab Acido Melancholico, atque sanguificatione. Vidi aliquoties Lienem, calentem adhuc, Pulmonum imitari spongiositatem, & non Aere solum, sed & Coloratis liquoribus valde distendi posse; quo facto magis patent ejus vasa atque connexiones, ususq; a Dn. Highmoro expositi. De eo tamen, pace acutussumi Viri, modeste ambigo, an plurima ista Albicantia vasa sint Nervi spiritu animali turgentes, vel potius Fibre tendinum, dilatationi & contractioni servientes, uti in Pulmonibus. Opinor etenim, Sanguinem, qui in Corde non savis cum Chylo misectur, in Liene tanquam per Spongiam crassiorem colari & misceri plenim, & aquosa panca per Pancreas seponi, & tandem in Hepate iterata colatione Bilem secorni. Et quando per Motum ant vehementes Affectus sanguis in Corde nimis ebullit, tunc, ne ille Cor opprimat, aut nimio impetu Caput infestet, magnam partem recipit Lien, ut ejus intumescentia cum pulfu, Cor emnulante, & calore intenso, a quovis sentiri queat. A vitiis Mesenterii & Hypochondriaco malo, Liemem & Diaphragma infici credo, sed nunquam vel raro ista mala a vitio Lionis provenire putem.

De Morbis, quos ex effervescentia Acidi fucci Pancreatici cum Bile in Duodeno derivat Nobil. Dn. Sylvins, hacetenus valde dubito. Nunquam enim Succum istum sensi acidum Vide, quæ præmemoratus Dn. Paisenius in ead. Disput. hanc in rem differit.; neque Bilem per Acida, sive mediocria sive acria fuerint, effervescere vidi, sed coagulari in fundo, uti ab Acidis solet præcipitari Lac Sulphuris, aliaque Oleosa. Ideo per mixturam Bilis cum Acido Ciborum fermento (quod certius apparet, quam succus iste) Chylum utiliter temperari, cum Helmontio credo. Tot vero Morbos ex mixtura tali, licet faceret effervescentiam, oriri negat experientia. Sed de cunctis hisca Juidcium Regiæ Anglorum Societatis, quam ceu Lumen Seculi humillime veneror, submisse expecto, Gedani, 11 Novem, 1667.

A