(679)
serum lactis, jusoula, vinæ, Sp. Vini, & aimalium diversorum sanguinem, injicienda mecum statui. Et præter fistulas alias, ad varias operationes adaptatas, quasdam Figuræ tertiæ in modum, factas habui, ut uno extremo in arteriam unius animalis immisse, altero in venam alterius, sanguis ab uno animali in alterum facilius transfundi posset: & ut docto cuivis, quod debitum est, reddam, D. Dr. Henshaw, etiam è Societate Regia, vel ante hoc, vel circa idem tempus (uti & egomet) incassum tamen, eadem methodo, sanguinis Transfusionem tentavit. Hinc fuit, quod com in Regali Societate, inter alia Experimenta (quod ex Archivis illius satis liquet) sanguinis Transfusio proponeretur, alii viri docti mecum opinabantur, ex operatione tali nil forte asse sperandum; atque ipsemet difficultates recivavi, quæ mihi hanc operationem peragenti contigerant. Dehinc res denuo tentata, boiscum non successit, noec Doctissimus & Exercitatissimus Anatomicus, D. Dr. Lower, Oxonii, Anno 1666. rem feliciter conficeret. Quo factotuemet, sub ejusdem anni finem, totam rem cum operationis methodo, publicam fecisti. Anno sequenti, ex Gallia etiam de hac operatione audivimus. Fateor, me totum gaudio perfusum fuisse, quum certus redderer, fiduciam Gallicam illud aggressam esse, quod timor vel ignavia forasse nostra, vix tentare quidem ausa fuerat. Scis, doctissime vir, quantocum applausu Clarissimo Denisio assurexi, qui non solum ingeniosissime talem experimentorum defensionem suscepit, fed in Hominibus etiam postea celebravit.
At tanti mihi non videtur, Eruditum illum Gallum tam strenue & animose de prima Transfusionis sanguinis origine contendere; vel me etiam primam ejus Inventionem nobis ipsis vendicare. Tutemet, ni fallor, D. Oldenburgi, hunc Gallum in errorem duxisti. In Philosophicis enim tuis Transactionibus, Mense Decembri, Anno 1665. editis, ubi de origine Infusionis variorum liquorum in venas, rationem reddidisti inquis; Sex ab illo tempore retro annis ad minimum, D. D. Christopherum Wren Infusionem illam primum omnium tentasse.
Nemo forasse dubit abit, quin, si quis de hoc Experimento promovendo serio cogitaret, & de variis cum sanguine miscendis attente meditaretur, mixtio sanguinis diversorum animalium facillime tali meditationi sit occursura. Cum igitur Infusio, secundum calculum tuum; circa Annum 1659. inventa fuerit, & propositio illa de san-