(680)
guinis Transfusione in ædibus Dn. Monmori facta dicatur Anno 1658. vel a clarissimo Abbate Bourdelot, vel a docto Benedictino Roberto de Gabetts (de primo enim Prepositore necdum convenit) facile quivis in illam duci potuit sententiam, quod Galliæ experimenti hujus mentio prima saltem debeatur. Sed illa operatio, cujus in dictis illis Transactionibus mentionem fecisti, infusiæ scil. vini Emetici in massam sanguineam, per venam brachii servi cujusdam, in ædibus Legati alicujus peregrini, Londini tunc temporis commorantis, peracta, facta suit Anno 1657. in ædibus Gailici Oratoris D. de Bourdeaux, adstante D. Colladon, Equite Aurato, & hodie Reginæ Matri Medica Ordinario. Quodque multa talia experimenta eodem anno à nobis repetita fuerint, mecum multi viri testari possunt, quorum aliqua in ædibus Illustrissimi Marchionis Dorcestriæ peracta etiam fuerunt. Notatu etiam dignum est, quod tota illa methodus facilis D. Loweii, Transfusionis peragendæ, Mense Decembri, Anno 1666. à Te edita fuit, & non nisi mense Martii anni sequentis de tali operatione è Gallia andivimus. Verosimile ergo, ni fallor, videtur palmam hujus inventionis (si modo palmam mereatur) Anglis quàm Gallis potius debiri.
Cætera, libenter scirem, quibus rationibus ductus Romanus ille doctissimus Manfredi judicatit, hanc inventionem in Germania primo conceptam fuisse. Nobis enim adbuc nihil omnino occurrit, quod vel in minimam ejusmodi suspicionem ducere potuerit. Tribus vel quatuor abhinc annis Major quidam, Medicus Hamburgensis, schedis quibusdam publice emissis persuadere orbi literato nisus est, se ante biennium de tali re cogitasse. Sed proculdubio male bac de re edoctus fuit vir Eruditus, & nimis festinanter suas propalavit cogitationes, Dicit emim, se andivisse, talem operationem, viz. exhibitionem Medicamenti Cathartici per infusionem in venam coram Principe quodam Palatino in Germania peractam fuisse; cum revera hoc à me in aula nostra Regia coram Celfissimo Principe Palatino Ruperto, præstitam fuerit, unde postea facile Germanis potuit communicari. Præterea, ni fallor, ex ipsis ejusdem scriptus satis liquet, illum tunc temporis tale experimentum ne tentasse quidem. Si ego memet novi, tantum abest, ut aliis debitas eripere laudes velim, vel aliena Mihi aut Nostratibus arrogare, ut mea potius aliis concederem. Quin si penes me præclara aliqua in-