APPENDIX I 767 Octobris iiij*" anno imperii Regis Stephani " has been brought to light, by which Robert, Earl ot" Nottingham, gave to Morice fitz Geoffrey all his land of Stabbing, Essex. By a fortunate accident, Stebbing had formed part of the lands with which the Earl had endowed his wife when he married her, to which circumstance we owe the mention of the christian name of this wife in two subsequent charters relating to the grant of Stebbing. (viii) Robertus Comes de Ferrariis omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglis salutem Sciatis me dedisse et firmiter concessisse Mauritio filio Gaufridi et heredibus suis hereditarie ad tenendum de me et de heredibus meis illas x. libratas terre quas habui in Stebingis in escambio totius terre Robert! de Livet avunculi sui preter ter[r]am Wolvordi militis de Wodeham quia ilia terra remanet ipsi Mauritio sine escambio sicut ilia quam ei concessi Et totam istam predictam terram ei concessi hereditarie ad tenendum per servitium j. militis Et si contingerit quod ipse Mauritius perdidisset aliquo casu illas x. libratas terre quas ei donavi in Stebbingis scilicet per Margaretam Comitissam uxorem meam vel per defectum meum vel heredum meorum tunc concedo et dono ei hereditarie de me et de heredibus meis totam tertiam partem de manerio meo de Wodeham in bosco et piano et pratis et pascuis et dominiis et hominibus et in omnibus aliis rebus Sed terra Wolvardi militis de Wodeham ei remanet sine partitione quia sua est Et pro escambio isto terre Roberti de Livet avunculi sui donat mihi xv. marcas argenti de gersuma Et prius dedit mihi xxviij. marcas argenti quia recognovi ei et reddidi rectum suum de terra Roberti de Livet avunculi sui coram Baronibus meis Et hujus pecunie hec est summa xliij. marce argenti Histestibus Henrico Hoset Willelmo fratre suo W. filio Landrici de Ginges Johanne filio Willelmi Nigello de Cliftona Colsueno Coco Gaufrido de Camera Roberto de Faleisia Willelmo filio Alfegi de Colecestria Et de Baronibus de Londinio Alano filio Huberti Ranulfo Vicecomite Londinii Laurentio Bucc' Johanne filio Radulfi Willelmo filio Edwardi Salerno de Stebeheia Willelmo Malet Osberto filio Morini Roberto Blund' Londiniense Roberto Niwelario Godefrido clerico Roberto ph'o Ada de Sancto Antonino Radulfo ejus filio Willelmo Pagano Radulfo Bucello Adelulfo filio Fredemundi Roberto filio Willelmi filii Tyrri et pluribus aliis. {MSS. 0/ the Earl oj Essex— Hist. MSS. Comm., Various Collections, vol. vii, p. 310). (ix) Robertus Comes de Ferrariis omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglis salutem Sciatis quod Robertus de Livet hereditavit Gaufridum filium Ricardi fratrem suum et heredes ipsius Gaufridi de tota terra sua quare ego reddidi Mauritio filio Gaufridi totam hereditatem ipsius Roberti de Livet hereditarie sibi et suis heredibus ad tenendum de me et meis heredibus pro xxviij. marcis argenti quas inde mihi dedit Et quia terra ilia Roberti de Livet erat mihi proxima concessi Mauritio totam terram meam de Stebbingis de me et meis heredibus sibi et suis heredibus in escambium pro terra ilia Roberti de Livet per servitium j. militis pro xx. marcis argenti quas Mauritius mihi dedit Et si contingerit quod Stebbingis caderet in manum Comitisse Margarete cujus dos predicta Stebbingis est tunc concedo Mauritio escambium de terra mea de Wodeham ad valentiam de Stebbingis hereditarie de me et meis heredibus sibi et suis heredibus donee ipse vel heredes sui habeant Stebbingis post Comitissam et pro hac concessione dedit mihi Mauritius xx. marcas argenti Et •preterea concedo ipsi Mauritio quod faciat quoddam molendinum in marisco quod est commune inter manerium meum de Wodeham et manerium de Hoccheleia Abbatisse de Berching et quod ipse et heredes sui teneant illud molendinum per xij. denarios