Petri Privilegium/I/Appendix 1
I.
Venerabiles Fratres,
Singulari quidem inter maximas Nostras acerbitates gaudio et consolatione afficimur, cum iterum gratissimo conspectu ac frequentia vestra perfrui, vosque coram alloqui in hoc amplissimo conventu possimus, Venerabiles Fratres. Vos enim ex omnibus terrarum regionibus desiderii Nostri significatione et vestræ pietatis instinctu in hanc Urbem adducti, Vos eximia religione præstantes, in sollicitudinis Nostræ partem vocati nihil potius habetis, quam calamitosis hisce temporibus omnem in re Catholica tuenda animarumque salute curanda vestram opem Nobis ferre, multiplices mœrores Nostros lenire, ac ampliora in dies vestræ fidei voluntatis et obsequii, erga hanc Petri Cathedram experimenta præbere. Hoc vestro adspectu recreamur vehementer, hoc novo pietatis et amoris vestri argumento ac testimonio de illis libenter recordamur, quæ usque ad hanc diem concordibus animis, non uno studiorum genere, non intermissis curis, non deterriti adversis certatim edidistis. Quæ porro rerum suavissimarum memoria alte Nobis in animo infixa, semperque mansura, illud efficit, ut gratus Nostræ caritatis sensus, multo nunc quam alias ardentior atque vividior, erga universum vestrum ordinem perspicua testificatione et luculentioribus signis, palam publiceque gestiat erumpere.
Sed si hæc leviter raptimque perstricta superiorum temporum recordatio Nos adeo percellit atque solatur, Vos ipsos, Venerabiles Fratres, facile intellecturos arbitramur qua lætitia exultet, qua caritate flagret hodie cor Nostrum, dum iterum observantia et frequentia vestra perfruimur, qui ex remotioribus etiam Catholicis provinciis Nostro desiderio perspecto, una omnes pietate et amore acti ad Nos convenistis. Nihil enim Nobis optatius, nihil jucundius esse potest quam vestro in cœtu versari, vestræque Nobiscum conjunctionis fructum capere, in iis potissimum solemnibus peragendis in quibus omnia, quæ versantur ante oculos, de Catholics Ecclesiæ unitate, de immobili unitatis fundamento, de præclaro ejus tuendæ servandæque studio, ac gloria loquuntur. De ilia scilicet admirabili unitate loquuntur, qua, veluti quadam vena, Divini Spiritus charismata et dona in mysticum Christi corpus manant, ac in singulis ejus membris tanta illa fidei et caritatis exempla excitant, quæ universum hominum genus in admirationem impellunt. Agitur enim, Venerabiles Fratres, hoc tempore ut Sanctorum honores decernantur tot inclitis Ecclesiæ Heroibus, quorum plerique gloriosum martyrii certamen certantes, alii pro tuendo Apostolicæ Cathedræ, in qua veritatis et unitatis est centrum, Principatu, alii pro integritate ac unitate fidei vindicanda, alii pro restituendis Catholicæ Ecclesiæ hominibus schismate avulsis, pretiosam mortem libenter oppetierunt, adeo ut mirum divinæ Providentiæ consilium satis eluceat, quæ tum maxime exempla adserendæ Catholicæ unitatis, et triumphos Adsertorum proposuit, cum Catholica fides et Apostolicæ Sedis auctoritas infestioribus inimicorum artibus conflictaretur. Agitur præterea ut memoriam diei auspicatissimi solemni ritu recolamus, quo die Beatissimus Petrus et Coapostolus ejus Paulus ante annos mille octingentos illustri martyrio in hac urbe perfuncti, immobilem Catholicæ unitatis arcem suo sanguine consecrarunt. Quid igitur, Venerabiles Fratres, Nobis optabilius et tantorum Martyrum triumphis congruentius esse poterat, quam ut in eorum honoribus pulcherrima Catholicæ unitatis exempla ac spectacula, majore qua possent significatione et luce fulgerent? Quid æquius erat, quam ut hæc ipsa de Apostolorum Principum triumphis gratulatio quæ ad totius Catholici nominis religionem pertinet, vestro etiam adventu studioque celebraretur? Quid dignius demum, quam ut tot tantorumque rerum splendor pietatis lætitiæque vestræ accessione fieret illustrior?
At non solum apta rebus et grata Nobis, Yenerabiles Fratres, hæc pietas, et concors cum Apostolica Sede conjunctio, sed præterea tanti momenti est, ut maximi ex ea ac salutares admodum fructus sive ad comprimendam impiorum audaciam, sive ad communem fidelium et vestram singulorum utilitatem, omnino debeant existere. Ex hac nimirum Religionis oppugnatores intelligant necesse est, quam vigeat, qua vita polleat Catholica Ecclesia, quam infensis animis insectari non desinunt; discent quam inepto stultoque convicio eam veluti exhaustam viribus et suis defunctam temporibus incusarint; discent demum quam male suis triumphis plaudant, ac suis consiliis et conatibus fidant, satis perspicientes tantam virium compagem convelli non posse, quam Jesu Christi spiritus et divina virtus in Apostolicæ confessionis petra coagmentavit. Profecto si unquam alias hoc maxime tempore, Venerabiles Fratres, omnibus pateat necesse est, ibi solum animos arctissima inter se conjunctione contineri posse, ubi unus idemque Dei spiritus omnibus dominatur; at Deo relicto, Ecclesiæ auctoritate contempta, homines felicitatis ejus quam per scelera quærunt expertes, in turbulentissimis tempestatibus misere, dissidiisque jactari.
Sed si fidelium communis spectetur utilitas, quidnam, Venerabiles Fratres, opportunius ac salutarius ad incrementum obsequii erga Nos et Apostolicam Cathedram Catholicis gentibus esse potest, quam si videant quanti a Pastoribus suis Catholicæ unitatis jura et sanctitas fiat, eamque ob causam cernant eos magna terrarum spatia marisque transmittere, nee ullis deterreri incommodis, quominus ad Eomanam Cathedram advolent, ut in Nostræ humilitatis persona Petri Successorem et Christi in terris Vicarium revereantur? Hac nempe auctoritate exempli longe melius quam subtiliori qualibet doctrina agnoscant, qua veneratione, obedientia et obsequio erga Nos uti debeant; Quibus in persona Petri a Christo Domino dictum est 'Pasce agnos meos, pasce oves meas,' iisque verbis suprema sollicitudo ac potestas in universam Ecclesiam credita est atque commissa.
Quin etiam Vos ipsi, Venerabiles Fratres, Vos in sacro vestro ministerio obeundo, ex hac erga Apostolicam Sedem observantia insignem fructum laturi estis. Quo enim majora vos necessitudinis fidei amorisque vincula cum angulari petra mystici ædificii devinxerint, eo magis etiam, uti omnium Ecclesiæ temporum memoria docet, earn fortitudinem induemini ac robur, quod ab amplitudine ministerii vestri contra hostiles impetus, et adversitates rerum postulatur. Quid enim aliud Christus Dominus intelligi voluit cum Petrum tuendæ fratrum firmitati præficiens, 'Ego, inquit, rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando con versus confirma fratres tuos'?[1] Nimirum, ut S. Leo M. innuit, 'specialis cura Petri a Domino suscipitur et pro fide Petri proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens Principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitude munitur, et divinæ gratiæ ita ordinatur auxilium, ut firmitas quæ per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis cæteris conferatur.'[2] Quapropter Nos semper persuasum habuimus fieri non posse ut ejus fortitudinis qua præcipuo Domini munere cumulatus est Petrus, non aliqua semper in vobis fieret accessio, quoties prope ipsam Petri personam qui suis in successoribus vivit præsentes consisteretis, ac tantummodo solum attingeretis hujus Urbis, quam sacri Apostolorum Principis sudores et triumphalis sanguis irrigavit. Immo etiam, Venerabiles Fratres, nunquam Nos dubitavimus quin ex ipso sepulcro ubi beatissimi Petri cineres ad religionem Orbis sempiternam quiescunt, quædam arcana vis et salutaris virtus existat, quæ Pastoribus Dominici gregis fortes ausus, ingentes spiritus, magnanimos sensus inspiret, quæque instaurato eorum robore efficit, ut impudens hostium audacia, Catholicæ unitatis virtuti et potestati impar, impari etiam certamine residat et corruat.
Nam quid Nos tandem dissimulemus, Venerabiles Fratres? Jamdiu in acie contra callidos et infestos hostes pro justitiæ et Religionis defensione versamur. Tam diuturna tam ingens dimicatio geritur, ut omnium quotquot in sacra militia censentur simul conjunctæ vires, non justo majores numero ad resistendum esse videantur. Nos quidem Ecclesias causam libertatem et jura pro supremi muneris Nostri ratione propugnantes, usque ad hanc diem Dei Omnipotentis ope ab exitialibus periculis incolumes fuimus; sed tamen rapimur et jactamur adhuc adversis ventis et fluctibus, non quidem timentes naufragium quod Christi Domini prassens auxilium timere non sinit, sed intimo sane dolore affecti ob tot novarum doctrinarum monstra, tot impie in Ecclesiam ipsam et Apostolicam Sedem commissa, quæ quidem jam alias damnata ac reprobata,[3] palam nunc iterum pro sacri Nostri muneris officio reprobamus et condemnamus. In hac tamen præsentis temporis ratione, et in ea quam capimus ex conspectu vestro loetitia, ultro commemorare prætermittimus tot sollicitudines, curas, angores qui cor Nostrum gravi ac diuturno vulnere excruciant ac torquent. Hæc potius omnia apud altaria afferemus quæ Nostris assidue oneravimus precibus, respersimus lacrimis; hæc omnia Clementissimo misericordiarum Patri instauratis obsecrationibus aperiemus iterum ac revelabimus, in Eo omnino fidentes qui Ecclesiæ suæ incolumitatem et gloriam tueri novit et potest, quique judicium faciens omnibus injuriam patientibus de causa Nostra et adversantium Nobis, non fallente die, justo judicio judicabit.
Interim vero vos, Venerabiles Fratres, pro spectata vestra sapientia recte intelligitis quam vehementer intersit ad occurrendum impiorum consiliis et tot detrimenta Ecclesiæ sarcienda, ut quæ vestrum omnium cum Nobis et Apostolica hac Sede concordia tantopere enitet, altius in dies defixis radicibus roboretur. Quin immo, hic Catholicæ conjunctionis amor, qui ubi semel inhæsit animis, ad aliorum etiam utilitatem late dimanat, hic profecto vos conquiescere non sinet, nisi pariter in eadem Catholica concordia ac indivulsa fidei, spei caritatisque consensione ecclesiasticos omnes viros quorum Duces estis, et universes fideles vobis concreditos una opera præstare connitamini. Nullum sane spectaculum angelorum atque hominum oculis pulchrius esse poterit, quam si in hac peregrinatione nostra, qua ab exilio ad patriam pergimus, asmula imago referatur et ordo peregrinationis illius, qua duodecim Israeliticæ tribus ad felices promissionis oras conjunctis itineribus contendebant. Ingrediebantur enim omnes, singulæ suis discretæ auctoribus, distinctæ nominibus, diremptæ locis, parebantque suis quæque familia patribus, bellatorum manus ducibus, hominum multitude principibus; sed tamen unus erat tot ex gentibus populus, qui Eidem Deo et ad eamdem supplicabat aram, unus qui iisdem legibus, eidem Sacerdoti Maximo Aaroni, eidem Dei Legato obtemperabat Mosi, unus qui pari jure in bellorum laboribus et victoriarum fructibus utebatur, unus demum qui pariter sub tentoriis agens, et admirabili vescens cibo, eamdem concordibus votis adspirabat ad metam.
Hujusmodi vos conjunctioni perpetuo retinendæ operam daturos, tot jam pignoribus vestræ fidei concordiæque acceptis, certum omnino ac exploratum habemus. Spondet id Nobis spectata vestra integritas, ac præstans virtus, quæ semper ubique sui similis, et omni periculo major effulsit: spondet illud ingens studium et ardor qui vos ad æternam hominum salutem curandam, et ad divinam amplificandam gloriam rapit atque urget: spondet id demum ac certissime spondet sublimis illa oratio, quam Christus ipse ante extremos cruciatus suos ad Patrem obtulit, Ilium precatus, 'ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in Te, ut et ipsi in Nobis unum sint';[4] cui precationi fieri nunquam potest, ut Divinus non adnuat Pater.
Nobis autem, Venerabiles Fratres, nihil optabilius est quam ut eum fructum quern maxime salutarem ac faustum Ecclesiæ universæ fore ducimus, ex hac eadem vestra cum Apostolica Sede conjunctione capiamus. Jamdiu enim animo agitavimus, quod pluribus etiam Venerabilium Fratrum Nostrorum pro rerum adjunctis innotuit, ac illud etiam, ubi primum optata Nobis opportunitas aderit, efficere aliquando posse confidimus, nempe ut sacrum œcumenicum et generale omnium Episcoporum Catholici Orbis habeamus Concilium, quo collatis consiliis conjunctisque studiis necessaria ac salutaria remedia, tot præsertim malis quibus Ecclesia premitur, Deo adjuvante adhibeantur. Ex hoc profecto uti maximam spem habemus eveniet, ut Catholicæ veritatis lux errorum tenebris, quibus mortalium mentes obvolvuntur amotis, salutare suum lumen diffundat, quo illi veram salutis et justitiæ semitam, adspirante Dei gratia, agnoscant et instent. Ex hoc item eveniet, ut Ecclesia veluti invicta castrorum acies ordinata hostiles inimicorum conatus retundat, impetus frangat, ac de ipsis triumphans Jesu Christi Regnum in terris longe lateque propaget ac proferat.
Nunc vero ut vota Nostra impleantur, utque Nostræ vestræque curæ uberes justitiæ fructus Christianis afferent populis, ad Deum omnis justitiæ et bonitatis fontem erigamus oculos, in quo omnis plenitude præsidii, et gratiæ ubertas sperantibus collocata est. Cum autem advocatum apud Patrem habeamus Jesum Christum Filium Ejus, Pontificem magnum qui penetravit Cœlos, qui semper vivens interpellat pro nobis, quique in admirabili Eucharistiæ Sacramento nobiscum est omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, hunc Redemptorem amantissimum, Venerabiles Fratres, ponamus ut signaculum super cor nostrum, ut signaculum super brachium nostrum, atque ad altare illud, ubi ipse Auctor gratiæ thronum misericordiæ constituit, ubi omnes qui laborant et onerati sunt, reficiendi cupidus expectat, nostras assidue preces omni cum fiducia deferamus. Eum itaque sine intermissione humiliterque obsecremus, ut Ecclesiam suam a tantis calami tatibus et omni discrimine eruat, eique lætam pacis vicem, victoriamque de hostibus donet, ut Nobis ac Vobis novas usque vires ad sui Nominis gloriam provehendam addat, ut illo igne quem venit mittere in terras hominum animos inflammet, ac errantes omnes potenti sua virtute ad salutaria consilia convertat. Vestræ autem pietatis erit, Venerabiles Fratres, illud omni ope curare ut crediti vobis fideles in cognitione Domini Nostri Jesu Christi in dies crescant, Eumque in Sacramento Augusto præsentem, constanti fide venerentur, redament ac frequenter invisant, nihilque erit vestro studio curaque dignius, quam ut, vigilantibus ad Ejus aram ignibus, vigilet etiam in cordibus fidelium gratus pietatis sensus, vigilet indeficiens flamma caritatis.
Quo vero facilius Deus ad obsecrationes nostras aurem suam propitius inclinet, semper et enixe petamus suffragia, primum quidem Deiparæ Virginis Mariae Immaculatæ, quo nullum apud Deum potentius patrocinium; deinde Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quorum Natalitia acturi sumus, nec non omnium Cœlitum Sanctorum qui cum Christo regnantes in Cœlis munera divinæ largitatis hominibus sua deprecatione conciliant.
Denique Vobis, Venerabiles Fratres, ac aliis omnibus Venerabilibus Fratribus Catholicarum gentium Episcopis, item fidelibus omnibus Vestræ atque illorum curæ concreditis, quorum pietatis et amoris eximia semper testimonia accepimus et continenter in dies experimur, singulis universis Apostolicam Nostram Benedictionem cum omni felicitatis voto conjunctam, ex iutimo corde amantissime impertimus.