Jump to content

Petri Privilegium/I/Appendix 2

From Wikisource

II.

Sanctissimi Domini Nostri Pii, Divina Providentia Papæ IX., Homilia, habita in Basilica Vaticana inter Missarum Solemnia, die xxix. Junii mdccclxvii., in sæculari festo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, atque canonizatione unius et viginti Martyrum, et Confessorum Pauli a Cruce, Leonardi a Portu Mauritio, ac Virginum Mariæ Franciscæ a vulneribus D. N. J. C. et Germanæ Cousin. Romæ, mdccclxvii.

Optatissimus, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, illuxit dies, quo Nobis singulari Dei beneficio datum est sæcularia solemnia Beatissimi Petri Apostolorum Principis, et Coapostoli ejus Pauli triumphis sacra concelebrare, ac pluribus divinæ nostræ religionis heroibus Sanctorum cultum et honores decernere. Itaque exsultemus in Domino, et spirituali jucunditate lætemur, cum gloriosus recurrat dies summa universi Catholici orbis, et hujus praasertim nostræ urbis veneratione et gaudio colendus. Hoc enim solemni die Petrus et Paulus Ecclesias luminaria, Martyres summi, legis Doctores, amici Sponsi, oculi Sponsae, Pastores gregis, mundi custodes ad cælestia regna felici martyrio conscenderunt.[1] Isti sunt viri, per quos tibi Evangelium Christi, Roma, resplenduit, et quæ eras magistra erroris, facta es discipula veritatis; Isti sunt, qui te regnis cœlestibus inserendam multo melius, multoque felicius condiderunt, quam illi, quorum studio prima mœnium tuorum fundamentalocata sunt. Isti sunt, qui te adhanc gloriam provexerunt, ut gens sancta, populus electus, civitas sacerdotalis, et regia per sacram Beati Petri Sedem caput orbis effecta latius præsideres religione divina, quam dominatione terrena.[2] Hi sunt conjuncti Viri habentes splendidas vestes, Viri misericordiæ, ac nostri veri patres, verique pastores, qui nos per Evangelium genuerunt. Quis autem Petro gloriosior? qui divino illustratus lumine primus omnium agnovit, omnibusque patefecit altissimum Majestatis æternæ arcanum, et confitendo Christum Dominum vivi Dei esse Filium, validissima invictaque nobis credendi fundamenta constituit.[3] Ipse firmissima est petra, supra quam æterni Patris Filius Ecclesiam suam tanta soliditate fundavit, ut adversus eam portæ inferi prævalere nunquam possint. Ipsi a Christo Domino traditæ sunt claves regni cælorum, et suprema commissa potestas, et cura pascendi agnos et oves, confirmandi Fratres, ac universam regendi Ecclesiam, et cujus fides nunquam defectura, neque in suis successoribus, qui in hac Romana Cathedra sunt collocati. Quis beatior Paulo? qui a Domino electus, ut portaret nomen suum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel,[4] pro suarum remuneratione virtutum tertium raptus ad cœlum cœlestia secreta cognovit, ut Ecclesiarum futurus Doctor inter Angelos disceret, quod inter homines prædicaret.[5] Hi beatissimi Petrus et Paulus sacramentum novæ legis uno spiritu prædicantes omnia pericula, difficultates, labores, pœnas, cruciatusque constanter pro Domino perpessi, Christi nomen et religionem in Gentes invexerunt, et Paganam philosophiam vicerunt, Idololatriam e solio deturbarunt, ac sanctissimis suis gestis, scriptisque evangelicæ veritatis lucem longe lateque diffuderunt, cum in omnem terram exiverit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum, ac sub unius passione diei doctrinam suam pio sanguine et morte fortissima consecrarint. Itaque, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, eorumdem Apostolorum gloriam solemni ritu, et maxima lætitia concelebrantes, et sacros eorum cineres, ad quos feliciter stamus, omni veneratione prosequentes, clarissima illorum gesta sermonibus praedicemus, atque in primis eorum virtutes ornni studio imitemur.

Jam vero summo quoque gaudio perfundimur, quandoquidem Deus Nobis tribuit hoc felicissimo die Sanctorum cultum, et honores decernere invictis Christi Martyribus Josaphat Kuncevicio Polocensi Ruthenorum Antistiti, Petro Arbuesio, Nicolao Pichio, ejusque duodeviginti sociis, et binis gloriosissimis Confessoribus Paulo a Cruce, Leonardo a Portu Mauritio, ac duabus clarissimis Virginibus Marias Franciscæ a vulneribus Domini Nostri Jesu Christi, et Germanæ Cousin. Qui omnes etiamsi eadem nostra circumdati infirmitate, et peregrini hic in terris, multisque tribulationibus, ac periculis subjecti, tamen inconcussa in Deum fide ac firmissima spe, et summa caritate incensi, ac pari in proximum dilectione insignes, mortificationem Christi in corpore circumferentes, et conformes facti imaginis Filii Dei, asperrima quæque pro Christi amore perpessi de carne, mundo, ac sævissimo Dæmone splendide triumpharunt, ac sanctitatis splendore, mirisque prodigiis Catholicam illustrarunt Ecclesiam, et clarissima nobis imitanda virtutum omnium reliquerunt exempla. Nunc vero facti amici Dei in cœlesti Jerusalem induti stolis albis exsultant in gloria, et inebriantur ab ubertate domus Dei, propterea quod Dominus lætificat eos in gaudio cum vultu suo, et torrente voluptatis potat eos, ac fulgentes sicut sol coronati possident palmam, et regnant cum Christo in æternum, Eumque pro nobis exorant, cum de propria immortalitate securi, sint adhuc de nostra salute solliciti.

Humiles igitur, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, Deo totius consolationis agamus gratias, quod inter tantas, quibus affligimur, Ecclesiæ, civilisque societatis calamitates, et pericula, per hos clarissimos Martyres, Confessores, et Virgines nova ac valida Ecclesiæ suæ sanctæ præsidia, et illustria fidelibus populis virtutum documenta dare sit dignatus. Summo autem studio insignia horum Sanctorum vestigia sectemur, et iccirco ejusdem fidei, spei, caritatisque in Deum spiritu magis in dies inflammati terrestria despiciamus, et cœlestia unice spectemus, atque alacriori usque pede per semitas Domini ambulemus, et abnegantes sæcularia desideria sobrie, juste, ac pie vivamus, et omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles[6] per bona opera certam nostram vocationem, et electionem facere studeamus.

Sed jam liceat Nobis cum omni humilitate, et fiducia, levare oculos Nostros ad Te, Domine Deus Noster, qui dives in misericordia omnipotentiam Tuam parcendo maxime, et miserando manifestas. Intuere propitius et respice Ecclesiam Tuam sanctam tot undique jactatam procellis, et humanam societatem tot agitatam turbinibus, ac per merita Apostolorum Tuorum Pelri et Pauli, et istorum Martyrum, Confessorum et Virginum averte iram Tuam a nobis, et multiplica super nos misericordiam tuam, et fac omnipotenti Tua virtute, ut Ecclesia de suis hostibus triumphans ubique terrarum magis in dies prospere, feliciterque propagetur, et omnes populi, cunctis depulsis erroribus, cunctisque vitiis profligatis, occurrant in unitatem fidei, et agnitionis Filii Tui Domini Nostri Jesu Christi, ac divina Tua dextera urbem hanc ab omnibus inimicorum insidiis, conatibusque tuere, ac defende.

  1. S. Petrus Dam. Serm. 27 de SS. Apost. Petr. et Paul.
  2. S. Leo Serm. 82, al. 80, in Natali Apostolorum Petri et Pauli.
  3. S. Maximus Homil. 68 in Natali Apostolorum Petri et Pauli.
  4. Act. Apost. ix. 15.
  5. S. Maximus ibidem.
  6. S. Petr. Epist. 1. c. 3, v. 8.